Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 1: Versus 24

Exsurgens autem Joseph,etc.BEDA.Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras, surgat a somno: faciat quod jubetur.Fecit sicut praecepit.Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod praecepit angelus, sed etiam sicut praecepit. Exhibitione servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut praecepit ei.Angelus Domini.Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur.Et accepit conjugem,etc. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.
(* Traductions européennes)